monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 4
Ergo Nebridius meus quotidie illud revolvens: 'Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa' . Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Noverat enim a Domino esse praeceptum: 'Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me' . Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et parvulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula . Nec semel abiiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et naviculam relinquentes : sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum divitiae, huius indigentiam sustentarent . Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. 'Habentes victum et vestitum, his contenti sumus' . Ubi vile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi divitiae supervacuae, ibi nulla adulatio, quae vel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi.